- CURSUS Publicus
- CURSUS Publicusiam supra indigitatus; dicebatur, non quod omnibus esset publicus, aut passim omnibus licentia fieret eius usutpandi: Nam non privatis solum eô interdictum, sed nec omnes Magistratus eius usurpationem sibi vindicare audebant, sed illi tantum, quos sublimissimae administrationis illustraverat imleptio et quos Magistri Equitum ac peditum pompa sublimaverat, qui tamen omnes in actu positi Rei publ. providissent, non hi, quos honor arii tantum nominis suffragia prosequerentur, ut fertur l. Grat. Valent. et Theodos, A. A. A. In alia L. Illustrium virorum menrio est; quorum honori haec facultas defertur: Senatui conceditur L. 32. cod. tit. de Publ. Cursu: at l. 71. omnibus Iudicibus interdicit eius usu, exceptô Praefecto Praetoriô: L. vero 43. etiam Illustres magistros pedestres et equestres illius usurpatione abstinuisse ostendit; nc varie, pro temporibus modetatâ publicae evectionis ratione, et modo latius, modo arctius dispensatâ. Verum sic appellatus est, quod nemini privato, nec nisi iis, de quibus dictum, quosque vel ad se Princeps evocabat, vel a se dimittebat, eius usus esset concessus: nec nisi in publicis cansis evectiones fieri liceret, aut ad transmittendos Largitionales titulos etc. Necessitatem eius exhibendi ex antiquo incubuisse Curialibus seu Decurionibus, discimus ex l. trium Augustorum supra laudata: a quibus ad Fiscum eam tranlduxisse Hadrianum nonnulli volunt, ex verbis Spartiani l. cit. quem tamen locum aliter accipi a Casaubono et Salmasio vidimus. Severus certe tandem illos hôc onere sublevavit, ut supra dictum, ubi etiam de Cursus huius institutione. Vide quoque hic infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.